ch. 68
3.68.1
agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum
feceritis et carcerem impleueritis principibus,
3.68.2iisdem
istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam,
aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris uisite agros uestros
ferro ignique uastatos, praedam abigi, fumare incensa passim
tecta.
3.68.3at enim communis res per haec loco est peiore; ager
uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid
tandem? priuatae res uestrae quo statu sunt? iam unicuique
ex agris sua damna nuntiabuntur.
3.68.4quid est tandem
domi unde ea expleatis? tribuni uobis amissa reddent ac
restituent? uocis uerborumque quantum uoletis ingerent,
et criminum in principes et legum aliarum super alias ut contionum;
sed ex illis contionibus nunquam uestrum quisquam
re [fortuna] domum auctior rediit.
3.68.5ecquis rettulit aliquid
ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates
publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute innocentiaque,
sed auxilio alieno tuti sitis?
3.68.6at hercules, cum
stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris,
non in foro faciebatis, et in acie uestrum clamorem hostes,
non in contione patres Romani horrebant, praeda parta
agro ex hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul publicae
simul priuatae triumphantes domum ad penates redibatis:
nunc oneratum uestris fortunis hostem abire sinitis.
3.68.7haerete adfixi contionibus et in foro uiuite: sequitur uos
necessitas militandi quam fugitis. graue erat in Aequos et
Uolscos proficisci: ante portas est bellum. si inde non pellitur,
iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet et
in domos uestras uos persequetur.
3.68.8biennio ante senatus
dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sedemus
desides domi mulierum ritu inter nos altercantes, prae
3.68.9senti pace laeti nec cernentes ex otio illo breui multiplex
bellum rediturum. his ego gratiora dictu alia esse scio; sed
me uera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret,
necessitas cogit. uellem equidem uobis placere, Quirites;
sed multo malo uos saluos esse, qualicumque erga me animo
futuri estis.
3.68.10natura hoc ita comparatum est, ut qui apud
multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens
nihil praeter publicum commodum uidet; nisi forte adsentatores
publicos, plebicolas istos, qui uos nec in armis nec in
otio esse sinunt, uestra uos causa incitare et stimulare putatis.
3.68.11concitati aut honori aut quaestui illis estis; et quia
in concordia ordinum nullos se usquam esse uident, malae
rei se quam nullius, turbarum ac seditionum duces esse
uolunt.
3.68.12quarum rerum si uos taedium tandem capere potest
et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his
nouis sumere,
3.68.13nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos
populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris
exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc
belli terrorem quo nunc uos attoniti estis transtulero.'