Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.8.10 | Liv. 3.9.6 (English) | >>Liv. 3.9.13 |
3.9.3nomine enim tantum minus
inuidiosum , re ipsa prope atrocius quam regium esse ;
3.9.4quippe
duos pro uno dominos acceptos , immoderata , infinita potestate ,
qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum
omniaque supplicia uerterent in plebem .
quae ne aeterna
illis licentia sit , legem se promulgaturum ut quinque uiri
creentur legibus de imperio consulari scribendis ; quod populus
in se ius dederit , eo consulem usurum , non ipsos libidinem
ac licentiam suam pro lege habituros .
qua promulgata
lege cum timerent patres ne absentibus consulibus
iugum acciperent , senatus a praefecto urbis Q . Fabio uocatur ,
qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est
inuectus ut nihil , si ambo consules infesti circumstarent
tribunum , relictum minarum atque terroris sit :
3.9.7insidiatum
eum et tempore capto adortum rem publicam . si quem
similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di
tribunum dedissent , non potuisse sisti .
mortuis duobus
consulibus , iacente aegra ciuitate , in conluuione omnium
rerum , ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum
leges fuisse , ducem Uolscis Aequisque ad oppugnandam
urbem futurum .
quid tandem ? illi non licere , si quid
consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint ,
diem dicere , accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem
saeuitum sit ?
3.9.10non illum consulare imperium sed tribuniciam
potestatem inuisam intolerandamque facere ; quam
placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua
redigi mala . neque illum se deprecari quo minus pergat
ut coeperit .
3.9.5
3.9.6
3.9.8
3.9.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 3.8.10 | Liv. 3.9.6 (English) | >>Liv. 3.9.13 |