4.10.8aequauit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus
armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticam
curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut
eum et patres seuerum consulem et plebs satis comem crediderint.
4.10.9et aduersus tribunos auctoritate plura quam certamine
tenuit; quinque consulatus eodem tenore gesti uitaque
omnis consulariter acta uerendum paene ipsum magis quam
honorem faciebant. eo tribunorum militarium nulla mentio
his consulibus fuit;
ch. 11
4.11.1
consules creant M. Fabium Uibulanum,
Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius consules,
4.11.2quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere
se cernebant, maxime autem memorabilem annum
apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in
re praecipiti tanta foret cura subuentum,
4.11.3eo impensius ut
delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus
consultum fecerunt ut, quoniam ciuitas Ardeatium intestino
tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii
causa aduersus Uolscos scriberentur.
4.11.4hoc palam relatum
in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi
consilium initum; consenserant autem ut, multo maiore
parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec
ager ullus diuideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami
erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis
diuisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
4.11.5sic ager ad
Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam deducendam
creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus
M. Aebutius Helua.
4.11.6qui praeter minime populare ministerium
<cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus
suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus
quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam
dederant,