Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.10.8 Liv. 4.12.1 (English) >>Liv. 4.12.8

4.11.4hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem ut, multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec ager ullus diuideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis diuisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.

4.11.5sic ager ad Ardeates rediit. triumuiri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus M. Aebutius Helua.

4.11.6qui praeter minime populare ministerium <cum> agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset [cum] plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant,

4.11.7uexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, [coloni adscripti] remanendo in colonia quam testem integritatis iustitiaeque habebant uitauere.

ch. 12 4.12.1 pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus.

4.12.2ludi ab decemuiris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto uoti eo anno facti sunt.

4.12.3causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus,

4.12.4neque ut de agris diuidendis plebi referrent consules ad senatum peruincere potuit, et cum magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt;

4.12.5ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.10.8 Liv. 4.12.1 (English) >>Liv. 4.12.8

Powered by PhiloLogic