ch. 15
4.15.1
tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione
facti ad contionem uocari iussit, et Maelium iure
caesum pronuntiauit etiamsi regni crimine insons fuerit,
qui uocatus a magistro equitum ad dictatorem non uenisset.
4.15.2se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita
habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; uim
parantem ne iudicio se committeret, ui coercitum esse.
4.15.3nec cum eo tamquam cum ciue agendum fuisse, qui natus
in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges
exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos
consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam
recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos,
4.15.4ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis
odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua
de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de
regno supplicium sumptum, in qua nuper decemuiros bonis,
exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp.
4.15.5Maelius spem regni conceperit. et quis homo? quamquam
nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad
dominationem pandere uiam; sed tamen Claudios, Cassios
consulatibus, decemuiratibus, suis maiorumque honoribus,
splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit:
4.15.6Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam
sperandus fuerit, frumentarium diuitem †bilibris† farris
sperasse libertatem se ciuium suorum emisse, ciboque obiciendo
ratum uictorem finitimorum omnium populum in
seruitutem perlici posse,
4.15.7ut quem senatorem concoquere
ciuitas uix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis
orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum,
nec satis esse sanguine eius expiatum,
4.15.8nisi tecta parietesque
intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur
bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere
itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum
redigere.