Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.14.4 | Liv. 4.15.5 (English) | >>Liv. 4.16.4 |
4.15.3nec cum eo tamquam cum ciue agendum fuisse , qui natus
in libero populo inter iura legesque , ex qua urbe reges
exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos
consulis , liberatoris patriae , propter pactionem indicatam
recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos ,
4.15.4ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis
odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum , in qua
de Sp . Cassio post aliquot annos propter consilia inita de
regno supplicium sumptum , in qua nuper decemuiros bonis ,
exsilio , capite multatos ob superbiam regiam , in ea Sp .
Maelius spem regni conceperit . et quis homo ? quamquam
nullam nobilitatem , nullos honores , nulla merita cuiquam ad
dominationem pandere uiam ; sed tamen Claudios , Cassios
consulatibus , decemuiratibus , suis maiorumque honoribus ,
splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit :
4.15.6Sp . Maelium , cui tribunatus plebis magis optandus quam
sperandus fuerit , frumentarium diuitem †bilibris † farris
sperasse libertatem se ciuium suorum emisse , ciboque obiciendo
ratum uictorem finitimorum omnium populum in
seruitutem perlici posse ,
4.15.7ut quem senatorem concoquere
ciuitas uix posset regem ferret , Romuli conditoris , ab dis
orti , recepti ad deos , insignia atque imperium habentem .
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum ,
nec satis esse sanguine eius expiatum ,
4.15.8nisi tecta parietesque
intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur
bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur . iubere
itaque quaestores uendere ea bona atque in publicum
redigere .
4.15.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.14.4 | Liv. 4.15.5 (English) | >>Liv. 4.16.4 |