4.16.5Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio
tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et
criminari nunc Minucium, nunc Seruilium apud plebem
querique indignam necem Maeli non destiterant.
4.16.6peruicerunt
igitur ut tribunorum militum potius quam consulum
comitia haberentur, haud dubii quin sex locis—tot enim iam
creari licebat—et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore
Maelianae caedis, crearentur.
4.16.7plebs quamquam agitata
multis eo anno et uariis motibus erat, nec plures quam tres
tribunos consulari potestate creauit et in iis L. Quinctium
Cincinnati filium, ex cuius dictaturae inuidia tumultus
quaerebatur.
4.16.8praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius,
uir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.
ch. 17
4.17.1
in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem
Tolumnium [Ueientium regem] ac Ueientes defecere.
4.17.2maius
additum defectioni scelus: C. Fulcinium, Cloelium Tullum,
Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam noui
consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt.
4.17.3leuant
quidam regis facinus; in tesserarum prospero iactu uocem
eius ambiguam, ut occidi iussisse uideretur, a Fidenatibus
4.17.4exceptam causam mortis legatis fuisse,—rem incredibilem,
interuentu Fidenatium, nouorum sociorum, consulentium de
caede ruptura ius gentium, non auersum ab intentione lusus
animum nec deinde in errorem uersum facinus.
4.17.5propius
est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem
ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris uoluisse.
4.17.6legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris
positae sunt.
cum Ueientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis
populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox
dimicatio instabat.