Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.16.6 | Liv. 4.17.8 (English) | >>Liv. 4.18.3 |
4.17.4exceptam causam mortis legatis fuisse ,—rem incredibilem ,
interuentu Fidenatium , nouorum sociorum , consulentium de
caede ruptura ius gentium , non auersum ab intentione lusus
animum nec deinde in errorem uersum facinus .
propius
est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem
ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris uoluisse .
legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris
positae sunt .
cum Ueientibus Fidenatibusque , praeterquam finitimis
populis , ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox
dimicatio instabat .
itaque ad curam summae rerum quieta
plebe tribunisque eius , nihil controuersiae fuit quin consules
crearentur M . Geganius Macerinus tertium et L . Sergius
Fidenas .
a bello credo quod deinde gessit appellatum ; hic
enim primus cis Anienem cum rege Ueientium secundo
proelio conflixit , nec incruentam uictoriam rettulit . maior
itaque ex ciuibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus
fuit ; et senatus , ut in trepidis rebus , dictatorem dici Mam .
Aemilium iussit .
is magistrum equitum ex collegio prioris
anni , quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant ,
L . Quinctium Cincinnatum , dignum parente iuuenem , dixit .
ad dilectum a consulibus habitum centuriones ueteres belli
periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus .
legatos <T .> Quinctium Capitolinum et M . Fabium Uibulanum
sequi se dictator iussit .
cum potestas maior tum uir
quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem
submouere ; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt
referentes castra , nec ante in campos degressi sunt
quam legiones Faliscorum auxilio uenerunt .
4.17.5
4.17.6
4.17.7
4.17.8
4.17.9
4.17.10
4.17.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.16.6 | Liv. 4.17.8 (English) | >>Liv. 4.18.3 |