4.18.8nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum;
eques maxime resistebat, equitumque longe fortissimus
ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans
Romanis trahebat certamen.
ch. 19
4.19.1
erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius
Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac uiribus par
memorque generis, quod amplissimum acceptum maius
auctiusque reliquit posteris.
4.19.2is cum ad impetum Tolumni,
quacumque se intendisset, trepidantes Romanas uideret
turmas insignemque eum regio habitu uolitantem tota acie
cognosset,
4.19.3'hicine est' inquit, 'ruptor foederis humani
uiolatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam uictimam,
si modo sancti quicquam in terris esse di uolunt,
legatorum manibus dabo'.
4.19.4calcaribus subditis infesta
cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo
deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit.
4.19.5adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque
saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui
detracta spolia caputque abscisum uictor spiculo gerens
terrore caesi regis hostes fundit. ita equitum quoque fusa
acies, quae una fecerat anceps certamen.
4.19.6dictator legionibus
fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium
plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim
cum equitatu transuectus ex agro Ueientano ingentem
detulit praedam ad urbem.
4.19.7inter proelium et ad castra
Romana pugnatum est aduersus partem copiarum ab Tolumnio,
ut ante dictum est, ad castra missam.
4.19.8Fabius Uibulanus
corona primum uallum defendit; intentos deinde hostes
in uallum, egressus dextra principali cum triariis, repente
inuadit. quo pauore iniecto caedes minor, quia pauciores
erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.