Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.18.4 Liv. 4.19.4 (English) >>Liv. 4.20.3

4.19.1 erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac uiribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris.

4.19.2is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas uideret turmas insignemque eum regio habitu uolitantem tota acie cognosset,

4.19.3'hicine est' inquit, 'ruptor foederis humani uiolatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam uictimam, si modo sancti quicquam in terris esse di uolunt, legatorum manibus dabo'.

4.19.4calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit.

4.19.5adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia caputque abscisum uictor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.

4.19.6dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transuectus ex agro Ueientano ingentem detulit praedam ad urbem.

4.19.7inter proelium et ad castra Romana pugnatum est aduersus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam.

4.19.8Fabius Uibulanus corona primum uallum defendit; intentos deinde hostes in uallum, egressus dextra principali cum triariis, repente inuadit. quo pauore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.18.4 Liv. 4.19.4 (English) >>Liv. 4.20.3

Powered by PhiloLogic