ch. 2
4.2.1
eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus
populum in consules incitabat. negabant consules
iam ultra ferri posse furores tribunicios; uentum iam ad
finem esse; domi plus belli concitari quam foris. id adeo
non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam
consulum culpa accidere.
4.2.2cuius rei praemium sit in ciuitate,
eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic
bello fieri.
4.2.3maximum Romae praemium seditionum esse;
4.2.4ideo <eas> singulis uniuersisque semper honori fuisse. [reminiscerentur
quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent,
quam liberis tradituri essent, ut quem ad modum plebs
gloriari posset auctiorem amplioremque esse.] finem ergo
non fieri, nec futuram donec quam felices seditiones tam
honorati seditionum auctores essent.
4.2.5quas quantasque res
C. Canuleium adgressum. conluuionem gentium, perturbationem
auspiciorum publicorum priuatorumque adferre,
ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine
omni sublato nec se quisquam nec suos nouerit.
4.2.6quam
enim aliam uim conubia promiscua habere nisi ut ferarum
prope ritu uolgentur concubitus plebis patrumque? ut qui
natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit;
dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse
concors.
4.2.7parum id uideri quod omnia diuina humanaque
turbentur: iam ad consulatum uolgi turbatores accingi. et
primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus
temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe uelit
populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe
seditiosissimum quemque; Canuleios igitur Iciliosque consules
fore.
4.2.8ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae
maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros
potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur.
4.2.9certum
habere maiores quoque, si diuinassent concedendo omnia
non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis
iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram,
4.2.10primo
quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas
leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de
tribunis, iterum concessum esse. <reminiscerentur quam
maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis
tradituri essent, uel quem ad modum plebs gloriari posset
4.2.11<se> auctiorem amplioremque esse.> finem non fieri posse
si in eadem ciuitate tribuni plebis et patres essent; aut
hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque
sero quam nunquam obuiam eundum audaciae temeritatique.
4.2.12illine ut impune primo discordias serentes concitent
finitima bella, deinde aduersus ea quae concitauerint
armari ciuitatem defendique prohibeant, et cum hostes
tantum non arcessierint, exercitus conscribi aduersus hostes
non patiantur,
4.2.13sed audeat Canuleius in senatu proloqui se
nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum
haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se
proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid
eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et
Aequis et Ueientibus allaturam?
4.2.14nonne Canuleio duce se
speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni
patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam
eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus
ciuium quam aduersus hostium arma.