Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.2.6 Liv. 4.2.13 (English) >>Liv. 4.3.6

4.2.10primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur. quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse. <reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, uel quem ad modum plebs gloriari posset

4.2.11<se> auctiorem amplioremque esse.> finem non fieri posse si in eadem ciuitate tribuni plebis et patres essent; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obuiam eundum audaciae temeritatique.

4.2.12illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde aduersus ea quae concitauerint armari ciuitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi aduersus hostes non patiantur,

4.2.13sed audeat Canuleius in senatu proloqui se nisi suas leges tamquam uictoris patres accipi sinant dilectum haberi prohibiturum? quid esse aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum? quid eam uocem animorum, non plebi Romanae, sed Uolscis et Aequis et Ueientibus allaturam?

4.2.14nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse? ni patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius aduersus scelus ciuium quam aduersus hostium arma.

ch. 3 4.3.1 cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et aduersus consules ita disseruit:

4.3.2'quanto opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis, saepe equidem et ante uideor animaduertisse,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.2.6 Liv. 4.2.13 (English) >>Liv. 4.3.6

Powered by PhiloLogic