Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.24.4 Liv. 4.25.2 (English) >>Liv. 4.25.11

4.24.8quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:

4.24.9populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut uis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiuerit.

ch. 25 4.25.1 tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.

4.25.2uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas.

4.25.3pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placandae deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere;

4.25.4magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.

4.25.5consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus.

4.25.6eo anno uis morbi leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit.

4.25.7consilia ad mouenda bella in Uolscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae agitata.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.24.4 Liv. 4.25.2 (English) >>Liv. 4.25.11

Powered by PhiloLogic