4.25.13placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare
ne cui album in uestimentum addere petitionis causa liceret.
parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae
tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
4.25.14uicere
tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis
animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera
essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia
haberentur.
ch. 26
4.26.1
tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Uolscis Latini
atque Hernici nuntiarant.
4.26.2T. Quinctius L. f. Cincinnatus
—eidem et Poeno cognomen additur—et Cn. Iulius Mento
consules facti; nec ultra terror belli est dilatus.
4.26.3lege sacrata,
quae maxima apud eos uis cogendae militiae erat, dilectu
habito, utrimque ualidi exercitus profecti in Algidum
conuenere,
4.26.4ibique seorsum Aequi, seorsum Uolsci castra
communiuere, intentiorque quam unquam ante muniendi
exercendique militem cura ducibus erat. eo plus nuntii
terroris Romam attulere.
4.26.5senatui dictatorem dici placuit,
quia etsi saepe uicti populi maiore tamen conatu quam alias
unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuuentutis
morbo absumptum erat.
4.26.6ante omnia prauitas consulum
discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus
terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in
Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi
fuisse.
4.26.7illud satis constat ad alia discordes in uno aduersus
patrum uoluntatem consensisse ne dicerent dictatorem,
donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate
senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus, summis
honoribus egregie usus,