Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.29.5 | Liv. 4.30.4 (English) | >>Liv. 4.30.13 |
4.30.1
agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum
consulari potestate crearentur nec obtineri potuit . consules
fiunt L . Papirius Crassus , L . Iulius . Aequorum legati
foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur ,
indutias annorum octo impetrauerunt :
4.30.2Uolscorum
res , super acceptam in Algido cladem , pertinaci certamine
inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones uersa :
4.30.3undique otium fuit Romanis . legem de multarum aestimatione
pergratam populo cum ab tribunis parari consules
unius ex collegio proditione excepissent , ipsi praeoccupauerunt
ferre .
consules L . Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius
Tricipitinus . [nihil dignum dictu actum his consulibus .
secuti eos consules A . Cornelius Cossus T . Quinctius
4.30.5Poenus iterum .] Ueientes in agrum Romanum excursiones
fecerunt . fama fuit quosdam ex Fidenatium iuuentute
participes eius populationis fuisse , cognitioque eius rei L .
Sergio et Q . Seruilio et Mam . Aemilio permissa . quidam
Ostiam relegati , quod cur per eos dies a Fidenis afuissent
parum constabat ; colonorum additus numerus , agerque iis
bello interemptorum adsignatus .
siccitate eo anno plurimum
laboratum est , nec caelestes modo defuerunt aquae , sed terra
quoque ingenito umore egens uix ad perennes suffecit amnes .
defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem
siti pecorum morientum dedit ; scabie alia absumpta , uolgatique
in homines morbi . et primo in agrestes ingruerant
seruitiaque ; urbs deinde impletur .
nec corpora modo
adfecta tabo , sed animos quoque multiplex religio et pleraque
externa inuasit , nouos ritus sacrificandi uaticinando inferentibus
in domos quibus quaestui sunt capti superstitione animi ,
4.30.4
4.30.6
4.30.7
4.30.8
4.30.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.29.5 | Liv. 4.30.4 (English) | >>Liv. 4.30.13 |