Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.30.13 | Liv. 4.31.5 (English) | >>Liv. 4.32.3 |
4.31.2ex his Cossus praefuit urbi , tres
dilectu habito profecti sunt Ueios , documentoque fuere
quam plurium imperium bello inutile esset . tendendo ad
sua quisque consilia , cum aliud alii uideretur , aperuerunt
ad occasionem locum hosti ;
4.31.3incertam namque aciem , signum
aliis dari , receptui aliis cani iubentibus , inuasere opportune
Ueientes . castra propinqua turbatos ac terga dantes
accepere ;
4.31.4plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum .
maesta ciuitas fuit uinci insueta ; odisse tribunos , poscere
dictatorem : in eo uerti spes ciuitatis . et cum ibi quoque
religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator ,
augures consulti eam religionem exemere .
A . Cornelius
dictatorem Mam . Aemilium dixit et ipse ab eo magister
equitum est dictus ; adeo , simul fortuna ciuitatis uirtute
uera eguit , nihil censoria animaduersio effecit , quo minus
regimen rerum ex notata indigne domo peteretur .
Ueientes re secunda elati , missis circum Etruriae populos
legatis , iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos ,
cum tamen nullam publici consilii societatem mouissent ,
uoluntarios undique ad spem praedae adsciuerunt .
uni Fidenatium
populo rebellare placuit ; et tamquam nisi ab scelere
bellum ordiri nefas esset , sicut legatorum ante , ita tum nouorum
colonorum caede imbutis armis , Ueientibus sese coniungunt .
4.31.8consultare inde principes duorum populorum , Ueios
an Fidenas sedem belli caperent . Fidenae uisae opportuniores ;
itaque traiecto Tiberi Ueientes Fidenas transtulerunt
bellum .
Romae terror ingens erat . accito exercitu a Ueiis ,
eoque ipso ab re male gesta perculso , castra locantur ante
portam Collinam , et in muris armati dispositi , et iustitium in
foro tabernaeque clausae , fiuntque omnia castris quam urbi
similiora ,
4.31.5
4.31.6
4.31.7
4.31.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.30.13 | Liv. 4.31.5 (English) | >>Liv. 4.32.3 |