Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.33.2 Liv. 4.33.10 (English) >>Liv. 4.34.5

4.33.7magister equitum et ipse nouat pugnam equestrem; frenos ut detrahant equis imperat, et ipse princeps calcaribus subditis euectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem.

4.33.8puluis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis uirorum equorumque aufert. ea quae militem terruerat species nihil terruit equos; ruinae igitur similem stragem eques quacumque peruaserat dedit.

4.33.9clamor deinde accidit nouus; qui cum utramque mirabundam in se aciem uertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa.

4.33.10cum duae acies, duo diuersa proelia circumuentos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent, neque in castra retro neque in montes, unde se nouus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim liberi frenis distulissent equi, Ueientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt.

4.33.11infert pauidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam compulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et uolnera et pauor degrauant; pauci ex multis tranant.

4.33.12alterum agmen fertur per castra in urbem. eadem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio aduenerat.

ch. 34 4.34.1 hi postquam mixti hostibus portam intrauere, in muros euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.33.2 Liv. 4.33.10 (English) >>Liv. 4.34.5

Powered by PhiloLogic