Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.37.4 Liv. 4.38.1 (English) >>Liv. 4.39.4

4.37.9clamor indicium primum fuit qua res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus [incerto clamore] prodidit pauorem animorum.

4.37.10eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;

4.37.11signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum uictoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Uolscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium uidere quam fugae.

ch. 38 4.38.1 iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule obiurgante atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas ualebat, dataque mox terga hostibus forent,

4.38.2ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo subuenisset. qui cum magna uoce exclamasset ut equites, qui saluam rem publicam uellent esse,

4.38.3ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus uelut ad consulis imperium motis, 'nisi haec' inquit, 'parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est. sequimini pro uexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Uolscisque neque equitibus uobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares'.

4.38.4cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, ui uiam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem uident.

4.38.5restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.37.4 Liv. 4.38.1 (English) >>Liv. 4.39.4

Powered by PhiloLogic