Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.41.10 | Liv. 4.42.7 (English) | >>Liv. 4.43.4 |
4.42.3principio statim anni L . Hortensius tribunus
plebis C . Sempronio , consuli anni prioris , diem dixit .
quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano
orarent ne imperatorem suum innoxium , in quo nihil praeter
fortunam reprehendi posset , uexaret , aegre Hortensius pati ,
temptationem eam credens esse perseuerantiae suae ,
4.42.4nec
precibus tribunorum , quae in speciem modo iactentur ,
sed auxilio confidere reum .
itaque modo ad eum
conuersus , ubi illi patricii spiritus , ubi subnixus et fidens
innocentiae animus esset quaerebat ; sub tribunicia umbra
consularem uirum delituisse ;
4.42.6modo ad collegas :
'uos autem , si reum perago , quid acturi estis ? an
erepturi ius populo et euersuri tribuniciam potestatem ?'
4.42.7cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi
Romani potestatem esse dicerent , nec se iudicium populi
tollere aut uelle aut posse , sed si preces suae pro imperatore ,
qui sibi parentis esset loco ,
4.42.8non ualuissent , se uestem cum eo
mutaturos , tum Hortensius 'non uidebit ' inquit , 'plebs
Romana sordidatos tribunos suos . C . Sempronium nihil
moror , quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus
esset militibus '.
4.42.9nec pietas quattuor tribunorum quam
Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter
plebi patribusque gratius fuit .
non diutius fortuna Aequis indulsit , qui ambiguam uictoriam
Uolscorum pro sua amplexi fuerant .
4.42.5
4.42.10
ch. 43
4.43.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.41.10 | Liv. 4.42.7 (English) | >>Liv. 4.43.4 |