ch. 44
4.44.1
tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni
consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus
tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sempronius
Atratinus.
4.44.2hoc tribuno comitia quaestorum habente,
petentibusque inter aliquot plebeios filio <A.> Antisti tribuni
plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec potestas
nec suffragatio horum ualuit quin quorum patres auosque
consules uiderant eos nobilitate praeferrent.
4.44.3furere omnes
tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa
suorum accensi.
4.44.4quidnam id rei esset? non suis beneficiis,
non patrum iniuriis, non denique usurpandi libidine,
cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem,
ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum.
4.44.5non ualuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum
plebis, potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis
creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium
comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri
suos honore deiectos.
4.44.6itaque cum in ipsum, et innocentia
tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non
posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini,
eique ob ignominiam Uolsci belli adiutore collega M. Canuleio
diem dixere.
4.44.7subinde ab iisdem tribunis mentio in
senatu de agris diuidendis inlata est, cui actioni semper acerrime
C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita
causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem
sub iudicii tempus plebem offensurum.
4.44.8aduersae
inuidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae
deesse,
4.44.9stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura
in trium gratiam tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi,
sed sibi inuidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempestatem
forti animo; nec senatui tanti se ciuem aut quemquam
alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum
fiat.
4.44.10nihilo demissiore animo, cum dies uenit causa ipse
pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent
plebem, quindecim milibus aeris damnatur.
4.44.11eodem anno Postumia uirgo Uestalis de incestu causam
dixit, crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem
ingeniumque liberius quam uirginem decet parum
abhorrens.
4.44.12eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii
sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte
potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae,
quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.
4.44.13insequens annus tribunos militum consulari potestate
habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Tricipitinum
Sp. Nautium Rutulum,