Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.45.2 Liv. 4.46.2 (English) >>Liv. 4.46.10

4.45.7tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari.

4.45.8cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Seruilius 'quando nec ordinis huius ulla' inquit, 'nec rei publicae est uerecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet. filius meus extra sortem urbi praeerit. bellum utinam, qui adpetunt, consideratius concordiusque quam cupiunt gerant'.

ch. 46 4.46.1 dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere.

4.46.2coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia uelle, sua imperia sola rata esse; contemnere in uicem et contemni,

4.46.3donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent.

4.46.4quae cum allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doctus, precatus ab dis immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Ueios fuisset, et uelut haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scriberet et arma pararet.

4.46.5nec falsus uates fuit. nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad uallum, spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam uallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.45.2 Liv. 4.46.2 (English) >>Liv. 4.46.10

Powered by PhiloLogic