Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.47.8 Liv. 4.48.10 (English) >>Liv. 4.49.2

4.48.6dicitur dixisse uetus se ac familiare consilium domo adferre; proauum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem.

4.48.7facile homines nouos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.

4.48.8pro fortuna illis animos esse; ubi uideant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi,

4.48.9haud grauate acclinaturos se ad causam senatus, per quam cum uniuerso ordini, tum primoribus se patrum concilient.

4.48.10adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuuenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.

4.48.11misso senatu, prensantur ab principibus tribuni. suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis priuatim, gratum uniuerso senatui fore, sex ad intercessionem comparauere.

4.48.12posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent,

4.48.13eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumuentam rem publicam, tamquam priuatum inopem, confugere;

4.48.14praeclarum ipsis potestatique esse, non ad uexandum senatum discordiamque ordinum mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum improbis collegis.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.47.8 Liv. 4.48.10 (English) >>Liv. 4.49.2

Powered by PhiloLogic