Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.48.4 | Liv. 4.48.13 (English) | >>Liv. 4.49.6 |
4.48.10adprobantibus cunctis
et ante omnes Q . Seruilio Prisco , quod non degenerasset
ab stirpe Claudia , conlaudante iuuenem , negotium datur ut
quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem
perlicerent .
misso senatu , prensantur ab principibus tribuni .
suadendo monendo pollicendoque , gratum id singulis priuatim ,
gratum uniuerso senatui fore , sex ad intercessionem
comparauere .
posteroque die cum ex composito relatum ad
senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque
largitione pessimi exempli concirent ,
4.48.13eae orationes a primoribus
patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec
consilium sibi suppetere diceret , nec se ullam opem cernere
aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio ; in eius
potestatis fidem circumuentam rem publicam , tamquam
priuatum inopem , confugere ;
4.48.14praeclarum ipsis potestatique
esse , non ad uexandum senatum discordiamque ordinum
mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum
improbis collegis .
fremitus deinde uniuersi senatus
ortus , cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur .
tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum ,
quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat
dissoluendae rei publicae esse , ei se intercessuros ostendunt .
gratiae intercessoribus ab senatu actae . latores rogationis
contione aduocata proditores plebis commodorum ac seruos
consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas
inuecti , actionem deposuere .
4.48.11
4.48.12
4.48.15
4.48.16
ch. 49
4.49.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.48.4 | Liv. 4.48.13 (English) | >>Liv. 4.49.6 |