Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.47.5 | Liv. 4.48.5 (English) | >>Liv. 4.48.15 |
4.48.1
turbatores uolgi erant Sp . Maecilius
quartum et <M .> Metilius tertium tribuni plebis , ambo
absentes creati .
ei cum rogationem promulgassent ut ager
ex hostibus captus uiritim diuideretur , magnaeque partis
nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae —nec enim
ferme quicquam agri ,
4.48.3ut in urbe alieno solo posita , non
armis partum erat , nec quod uenisset adsignatumue publice
esset praeterquam plebs habebat —,
4.48.4atrox plebi patribusque
propositum uidebatur certamen . nec tribuni militum , nunc
in senatu , nunc [in ] conciliis priuatis principum cogendis ,
uiam consilii inueniebant ,
4.48.5cum Ap . Claudius , nepos eius
qui decemuir legibus scribendis fuerat , minimus natu ex
patrum concilio ,
4.48.6dicitur dixisse uetus se ac familiare consilium
domo adferre ; proauum enim suum Ap . Claudium
ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae
potestatis per collegarum intercessionem .
facile homines
nouos auctoritate principum de sententia deduci , si temporum
interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur
oratio .
pro fortuna illis animos esse ; ubi uideant collegas
principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse
nec locum in ea relictum sibi ,
4.48.9haud grauate acclinaturos
se ad causam senatus , per quam cum uniuerso ordini , tum
primoribus se patrum concilient .
adprobantibus cunctis
et ante omnes Q . Seruilio Prisco , quod non degenerasset
ab stirpe Claudia , conlaudante iuuenem , negotium datur ut
quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem
perlicerent .
misso senatu , prensantur ab principibus tribuni .
suadendo monendo pollicendoque , gratum id singulis priuatim ,
gratum uniuerso senatui fore , sex ad intercessionem
comparauere .
4.48.2
4.48.7
4.48.8
4.48.10
4.48.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.47.5 | Liv. 4.48.5 (English) | >>Liv. 4.48.15 |