Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.47.7 | Liv. 4.48.9 (English) | >>Liv. 4.49.2 |
4.48.5cum Ap . Claudius , nepos eius
qui decemuir legibus scribendis fuerat , minimus natu ex
patrum concilio ,
4.48.6dicitur dixisse uetus se ac familiare consilium
domo adferre ; proauum enim suum Ap . Claudium
ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae
potestatis per collegarum intercessionem .
facile homines
nouos auctoritate principum de sententia deduci , si temporum
interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur
oratio .
pro fortuna illis animos esse ; ubi uideant collegas
principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse
nec locum in ea relictum sibi ,
4.48.9haud grauate acclinaturos
se ad causam senatus , per quam cum uniuerso ordini , tum
primoribus se patrum concilient .
adprobantibus cunctis
et ante omnes Q . Seruilio Prisco , quod non degenerasset
ab stirpe Claudia , conlaudante iuuenem , negotium datur ut
quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem
perlicerent .
misso senatu , prensantur ab principibus tribuni .
suadendo monendo pollicendoque , gratum id singulis priuatim ,
gratum uniuerso senatui fore , sex ad intercessionem
comparauere .
posteroque die cum ex composito relatum ad
senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque
largitione pessimi exempli concirent ,
4.48.13eae orationes a primoribus
patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec
consilium sibi suppetere diceret , nec se ullam opem cernere
aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio ; in eius
potestatis fidem circumuentam rem publicam , tamquam
priuatum inopem , confugere ;
4.48.14praeclarum ipsis potestatique
esse , non ad uexandum senatum discordiamque ordinum
mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum
improbis collegis .
4.48.7
4.48.8
4.48.10
4.48.11
4.48.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.47.7 | Liv. 4.48.9 (English) | >>Liv. 4.49.2 |