ch. 51
4.51.1
Q. Fabio Uibulano
interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius
Cossus L. Furius Medullinus.
4.51.2his consulibus principio anni senatus consultum factum
est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque
tempore ad plebem ferrent, plebesque praeficeret quaestioni
quem uellet.
4.51.3a plebe consensu populi consulibus
negotium mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate
per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem
satis creditum est, transacta re, nequiuere tamen consequi
ut non aegerrime id plebs ferret:
4.51.4iacere tam diu inritas
actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de
sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et
tantam uim habere.
4.51.5aptissimum tempus erat, uindicatis
seditionibus, delenimentum animis Bolani agri diuisionem
obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae
possesso per iniuriam agro publico patres pellebat;
4.51.6tunc
haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo
publicis agris quos ui teneret pertinacem nobilitatem esse,
sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum,
plebi diuidere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.
4.51.7eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum
fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non
inuenissent, Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se
contulerat cepere.
4.51.8minus praedae quam sperauerant fuit,
quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus
nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum
capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.