Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.52.5 Liv. 4.53.6 (English) >>Liv. 4.54.1

4.53.2ad quorum famam hostiumiam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrumdilectum habentem Ualerium consulem M. Menenius tribunus plebis legis agrariae lator cum impediret auxilioque tribuni nemo inuitus sacramento diceret,

4.53.3repente nuntiatur arcem Caruentanam ab hostibus occupatam esse.

4.53.4ea ignominia accepta cum apud patres inuidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae.

4.53.5itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui dilectum impediret,

4.53.6Menenio contra uociferante, si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito nouem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia:

4.53.7C. Ualerio consuli se, damnum aliamque coercitionem aduersus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.

4.53.8hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere.

4.53.9ductus exercitus ad Caruentanam arcem, quamquam inuisus infestusque consuli erat, impigre primo statim aduentu deiectis qui in praesidio erant arcem recipit; praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad inuadendum.

4.53.10praedae ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. uenditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit, tum praedicans participem praedae fore exercitum cum militiam non abnuisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.52.5 Liv. 4.53.6 (English) >>Liv. 4.54.1

Powered by PhiloLogic