Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.53.5 Liv. 4.54.1 (English) >>Liv. 4.54.9

4.53.11auctae inde plebis ac militum in consulem irae. itaque cum ex senatus consulto urbem ouans introiret, alternis inconditi uersus militari licentia iactati quibus consul increpitus,

4.53.12Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni fauor circumstantis populi plausuque et adsensu cum uocibus militum certaret.

4.53.13plusque ea res quam prope sollemnis militum lasciuia in consulem curae patribus iniecit; et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos Meneni si peteret consularibus comitiis est exclusus.

ch. 54 4.54.1 creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus iterum.

4.54.2non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeiis quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio, K. Fabio Ambusto,

4.54.3relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius P. Aelius P. Papius, clarissimarum familiarum iuuenibus praeferrentur.

4.54.4auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem auidissimo ad ea populo ostentantes,

4.54.5cum adfirmassent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id quod tam diu uellent et per leges liceret.

4.54.6pro ingenti itaque uictoria id fuit plebi, quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus nouis hominibus uidebatur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.53.5 Liv. 4.54.1 (English) >>Liv. 4.54.9

Powered by PhiloLogic