Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.58.13 | Liv. 4.59.9 (English) | >>Liv. 4.60.5 |
4.59.6ad quem tumultum
obstupefacti qui aduersus Fabium urbem infimam tuebantur
locum dedere scalas admouendi , plenaque hostium cuncta
erant , et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium ,
armatorum atque inermium fuit .
cogebantur itaque uicti ,
quia cedentibus spei nihil erat , pugnam inire , cum pronuntiatum
repente ne quis praeter armatos uiolaretur , reliquam
omnem multitudinem uoluntariam exuit armis , quorum ad duo
milia et quingenti uiui capiuntur .
a cetera praeda Fabius
militem abstinuit ,
4.59.9donec collegae uenirent , ab illis quoque
exercitibus captum Anxur dictitans esse , qui ceteros Uolscos
a praesidio eius loci auertissent .
qui ubi uenerunt , oppidum
uetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere ; eaque
primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliauit .
additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in
multitudinem munere , ut ante mentionem ullam plebis tribunorumue
decerneret senatus , ut stipendium miles de publico
acciperet , cum ante id tempus de suo quisque functus eo
munere esset .
4.59.7
4.59.8
4.59.10
4.59.11
ch. 60
4.60.1
4.60.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.58.13 | Liv. 4.59.9 (English) | >>Liv. 4.60.5 |