4.5.5itaque ad bella ista, seu falsa seu
uera sunt, consules, parata uobis plebes est, si conubiis
redditis unam hanc ciuitatem tandem facitis, si coalescere,
si iungi miscerique uobis priuatis necessitudinibus possunt,
si spes, si aditus ad honores uiris strenuis et fortibus datur,
si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod
aequae libertatis est, in uicem annuis magistratibus parere
atque imperitare licet.
4.5.6si haec impediet aliquis, ferte sermonibus
et multiplicate fama bella; nemo est nomen daturus,
nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis
dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in
priuata conubii societas est.'
ch. 6
4.6.1
cum in contionem et consules processissent et res a perpetuis
orationibus in altercationem uertisset, interroganti tribuno
cur plebeium consulem fieri non oporteret,
4.6.2ut fortasse
uere, sic parum utiliter <alter> in praesens certamen respondit,
quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemuiros
conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur.
4.6.3plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari,
tamquam inuisi dis immortalibus, negarentur posse; nec
ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum
auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret,
quam uicti tandem patres ut de conubio ferretur concessere,
4.6.4ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus
tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos
esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui
fore.