Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.6.9 | Liv. 4.7.5 (English) | >>Liv. 4.7.12 |
4.7.2sunt qui propter adiectum Aequorum Uolscorumque bello
et Ardeatium defectioni Ueiens bellum , quia duo consules
obire tot simul bella nequirent , tribunos militum tres creatos
dicant , sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis
ex plebe , et imperio et insignibus consularibus usos .
non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius , quia
tertio mense quam inierunt , augurum decreto perinde ac
uitio creati , honore abiere , quod C . Curtius qui comitiis
eorum praefuerat parum recte tabernaculum cepisset .
legati ab Ardea Romam uenerunt , ita de iniuria querentes
ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros
restituto agro appareret .
ab senatu responsum est iudicium
populi rescindi ab senatu non posse , praeterquam quod nullo
nec exemplo nec iure fieret , concordiae etiam ordinum
causa :
4.7.6si Ardeates sua tempora exspectare uelint arbitriumque
senatui leuandae iniuriae suae permittant , fore ut postmodo
gaudeant se irae moderatos , sciantque patribus aeque
curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diuturna
esset .
ita legati cum se rem integram relaturos
dixissent , comiter dimissi .
patricii cum sine curuli magistratu res publica esset ,
coiere et interregem creauere . contentio consulesne an tribuni
militum crearentur in interregno rem dies complures
tenuit .
interrex ac senatus , consulum comitia , tribuni plebis
et plebs , tribunorum militum ut habeantur , tendunt . uicere
patres , quia et plebs , patriciis seu hunc seu illum delatura
honorem ,
4.7.3
4.7.4
4.7.5
4.7.7
4.7.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.6.9 | Liv. 4.7.5 (English) | >>Liv. 4.7.12 |