Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.7.1 | Liv. 4.7.8 (English) | >>Liv. 4.8.2 |
4.7.5ab senatu responsum est iudicium
populi rescindi ab senatu non posse , praeterquam quod nullo
nec exemplo nec iure fieret , concordiae etiam ordinum
causa :
4.7.6si Ardeates sua tempora exspectare uelint arbitriumque
senatui leuandae iniuriae suae permittant , fore ut postmodo
gaudeant se irae moderatos , sciantque patribus aeque
curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diuturna
esset .
ita legati cum se rem integram relaturos
dixissent , comiter dimissi .
patricii cum sine curuli magistratu res publica esset ,
coiere et interregem creauere . contentio consulesne an tribuni
militum crearentur in interregno rem dies complures
tenuit .
interrex ac senatus , consulum comitia , tribuni plebis
et plebs , tribunorum militum ut habeantur , tendunt . uicere
patres , quia et plebs , patriciis seu hunc seu illum delatura
honorem ,
4.7.9frustra certare supersedit , et principes plebis ea
comitia malebant , quibus non haberetur ratio sua , quam quibus
ut indigni praeterirentur . tribuni quoque plebi certamen
sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere .
T . Quinctius Barbatus interrex consules creat L . Papirium
Mugillanum , L . Sempronium Atratinum . <suffectis > his consulibus
cum Ardeatibus foedus renouatum est ; idque monumenti
est consules eos illo anno fuisse , qui neque in
annalibus priscis neque in libris magistratuum inueniuntur .
credo , quod tribuni militum initio anni fuerunt , eo perinde
ac totum annum in imperio fuerint , [suffectis iis consulibus ]
praetermissa nomina consulum horum .
4.7.7
4.7.8
4.7.10
4.7.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.7.1 | Liv. 4.7.8 (English) | >>Liv. 4.8.2 |