Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.1.1 | Liv. 5.1.6 (English) | >>Liv. 5.2.5 |
5.1.2Romani auxere
tribunorum militum consulari potestate numerum ; octo ,
quot nunquam antea , creati , M '. Aemilius Mamercus iterum
L . Ualerius Potitus tertium Ap . Claudius Crassus M . Quinctilius
Uarus L . Iulius Iulus M . Postumius M . Furius Camillus
M . Postumius Albinus .
Ueientes contra taedio annuae
ambitionis quae interdum discordiarum causa erat , regem
creauere . offendit ea res populorum Etruriae animos , non
maiore odio regni quam ipsius regis .
grauis iam is antea
genti fuerat opibus superbiaque , quia sollemnia ludorum
quos intermitti nefas est uiolenter diremisset ,
5.1.5cum ob iram
repulsae , quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos
ei praelatus esset , artifices , quorum magna pars ipsius serui
erant , ex medio ludicro repente abduxit .
gens itaque ante
omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte
colendi eas , auxilium Ueientibus negandum donec sub rege
essent decreuit ;
5.1.7cuius decreti suppressa fama est Ueiis
propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur ,
pro seditionis eum principe , non uani sermonis auctore habebat .
5.1.8Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur , tamen
quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur ,
5.1.9ita muniebant
ut ancipitia munimenta essent : alia in urbem et contra
oppidanorum eruptiones uersa , aliis frons in Etruriam spectans ,
auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur .
5.1.3
5.1.4
5.1.6
ch. 2
5.2.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.1.1 | Liv. 5.1.6 (English) | >>Liv. 5.2.5 |