Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.1.1 Liv. 5.1.7 (English) >>Liv. 5.2.7

5.1.3Ueientes contra taedio annuae ambitionis quae interdum discordiarum causa erat, regem creauere. offendit ea res populorum Etruriae animos, non maiore odio regni quam ipsius regis.

5.1.4grauis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum quos intermitti nefas est uiolenter diremisset,

5.1.5cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente abduxit.

5.1.6gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte colendi eas, auxilium Ueientibus negandum donec sub rege essent decreuit;

5.1.7cuius decreti suppressa fama est Ueiis propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore habebat.

5.1.8Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur,

5.1.9ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones uersa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.

ch. 2 5.2.1 cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.

5.2.2quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est allatum,

5.2.3in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.1.1 Liv. 5.1.7 (English) >>Liv. 5.2.7

Powered by PhiloLogic