Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.1.1 Liv. 5.1.9 (English) >>Liv. 5.2.9

5.1.5cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente abduxit.

5.1.6gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte colendi eas, auxilium Ueientibus negandum donec sub rege essent decreuit;

5.1.7cuius decreti suppressa fama est Ueiis propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore habebat.

5.1.8Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur,

5.1.9ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones uersa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.

ch. 2 5.2.1 cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.

5.2.2quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est allatum,

5.2.3in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore.

5.2.4uenisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas.

5.2.5quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.1.1 Liv. 5.1.9 (English) >>Liv. 5.2.9

Powered by PhiloLogic