5.10.11postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae
legis [tribuniciae] causa effectum est ut cooptarentur tribuni
plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum
opibus
ch. 11
5.11.1
fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius
esset, qui nomini ac familiae debitum praestare
uideretur Treboniae legis patrocinium.
5.11.2is quod petissent
patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos
militum expugnasse uociferans, legem Treboniam sublatam
et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio
patriciorum; eo reuolui rem ut aut patricii aut patriciorum
adseculae habendi tribuni plebis sint;
5.11.3eripi sacratas leges,
extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude patriciorum,
scelere ac proditione collegarum factum arguere.
5.11.4cum arderent inuidia non patres modo sed etiam tribuni
plebis, cooptati pariter et qui cooptauerant, tum ex collegio
tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum
suarum, in Sergium Uerginiumque, prioris anni tribunos
militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis inuidiamque
die dicta auertunt.
5.11.5quibus dilectus, quibus tributum, quibus
diutina militia longinquitasque belli sit grauis, qui clade
accepta ad Ueios doleant, qui amissis liberis, fratribus, propinquis,
adfinibus lugubres domos habeant, his publici priuatique
doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus
noxiis capitibus datam ab se memorant.
5.11.6omnium namque
malorum in Sergio Uerginioque causas esse; nec id accusatorem
magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter
in alterum causam conferant, fugam Sergi Uerginius, Sergius
proditionem increpans Uergini.