Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.16.6 Liv. 5.17.4 (English) >>Liv. 5.18.3

5.16.11bello perfecto donum amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.'

ch. 17 5.17.1 ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;

5.17.2inuentumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse;

5.17.3unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur.

5.17.4ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius, Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus.

5.17.5nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.

5.17.6quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut

5.17.7Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;

5.17.8nunc iam pro se fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.

5.17.9sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant non impediant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.16.6 Liv. 5.17.4 (English) >>Liv. 5.18.3

Powered by PhiloLogic