Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.18.3 Liv. 5.18.11 (English) >>Liv. 5.19.8

5.18.8morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo loco hosti commisit.

5.18.9plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem uertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad Ueios.

5.18.10aegre ibi miles retentus a fuga est cum peruasisset castra rumor ducibus exercituque caeso uictorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuuentutem haud procul inde abesse.

5.18.11his tumultuosiora Romae, iam castra ad Ueios oppugnari, iam partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciuerat publicus pauor, obsecrationes in templis factae,

5.18.12precibusque ab dis petitum ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Ueiosque eum auerterent terrorem, si sacra renouata rite, si procurata prodigia essent.

ch. 19 5.19.1 iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Ueiosque fata adpetebant.

5.19.2igitur fatalis dux ad excidium illius urbis seruandaeque patriae, M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P.

5.19.3Cornelium Scipionem dixit. omnia repente mutauerat imperator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis uideri.

5.19.4omnium primum in eos qui a Ueiis in illo pauore fugerant more militari animaduertit, effecitque ne hostis maxime timendus militi esset. deinde indicto dilectu in diem certam, ipse interim Ueios ad confirmandos militum animos intercurrit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.18.3 Liv. 5.18.11 (English) >>Liv. 5.19.8

Powered by PhiloLogic