Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.1.8 | Liv. 5.2.9 (English) | >>Liv. 5.3.4 |
5.2.6uexari praeterea et subigi multo
acrius quam Ueientes ; quippe illos hiemem sub tectis suis
agere ,
5.2.7egregiis muris situque naturali urbem tutantes , militem
Romanum in opere ac labore , niuibus pruinisque obrutum ,
sub pellibus durare , ne hiemis quidem spatio quae omnium
bellorum terra marique sit quies arma deponentem .
hoc
neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam
superbos illos consules neque triste dictatoris imperium
neque importunos decemuiros iniunxisse seruitutis , ut perennem
militiam facerent [quod tribuni militum in plebe
Romana regnum exercerent ].
5.2.9quidnam illi consules dictatoresue
facturi essent , qui proconsularem imaginem tam
saeuam ac trucem fecerint ? sed id accidere haud immerito .
non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli
plebeio .
antea trina loca cum contentione summa patricios
explere solitos : nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda
ire ,
5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui ,
si nihil aliud , admoneat collegas , liberos et ciues eorum , non
seruos militare , quos hieme saltem in domos ac tecta reduci
5.2.12oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac
coniuges inuisere et usurpare libertatem et creare magistratus .
haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem
nacti sunt Ap . Claudium , relictum a collegis ad tribunicias
seditiones comprimendas , uirum imbutum iam ab iuuenta
certaminibus plebeiis ,
5.2.14quem auctorem aliquot annis ante
fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae
potestatis dissoluendae .
5.2.8
5.2.10
5.2.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.1.8 | Liv. 5.2.9 (English) | >>Liv. 5.3.4 |