Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.19.11 Liv. 5.20.9 (English) >>Liv. 5.21.7

5.20.6eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non auidas in direptiones manus otiosorum urbanorum bellatorum praerepturas fortium praemia esse, cum ita ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.

5.20.7Licinius contra suspectam et inuisam semper eam pecuniam fore aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum nouarum praebituram;

5.20.8satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint. gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.

5.20.9ipsum dictatorem fugere inuidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit.

5.20.10haec tutior uisa sententia est quae popularem senatum faceret. edictum itaque est ad praedam Ueientem quibus uideretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.

ch. 21 5.21.1 ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, 'tuo ductu' inquit,

5.21.2'Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam partem praedae uoueo.

5.21.3te simul, Iuno regina, quae nunc Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat'.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.19.11 Liv. 5.20.9 (English) >>Liv. 5.21.7

Powered by PhiloLogic