5.22.8hic Ueiorum occasus fuit,
urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam
uel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque
continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset
quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus
tamen, non ui expugnata est.
ch. 23
5.23.1
Romam ut nuntiatum est Ueios captos, quamquam et
prodigia procurata fuerant et uatum responsa et Pythicae
sortes notae, et quantum humanis adiuuari consiliis potuerat
res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium,
legerant,
5.23.2tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat multaeque
clades acceptae, uelut ex insperato immensum gaudium
fuit,
5.23.3et priusquam senatus decerneret plena omnia
templa Romanarum matrum grates dis agentium erant.
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes
decernit.
5.23.4aduentus quoque dictatoris omnibus
ordinibus obuiam effusis celebratior quam ullius unquam
antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei
illius modum aliquantum excessit.
5.23.5maxime conspectus ipse
est, curru equis albis iuncto urbem inuectus, parumque id
non ciuile modo sed humanum etiam uisum.
5.23.6Iouis Solisque
equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant,
triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam
gratior fuit.
5.23.7tum Iunoni reginae templum in Auentino
locauit, dedicauitque Matutae Matris; atque his diuinis
humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit.
5.23.8agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decimam
uouisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices
soluendum religione populum censerent,