Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.23 Liv. 5.24 (English) >>Liv. 5.25

ch. 24 5.24.1 Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium.

5.24.2Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum.

5.24.3ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.

5.24.4Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant.

5.24.5ea largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?

5.24.6urbem quoque urbi Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque tectorum ac locorum praeponebant.

5.24.7quin illa quoque actio mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Ueios.

5.24.8ceterum partem plebis, partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque urbes communi re publica incoli a populo Romano posse.

5.24.9aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur;

5.24.10quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? uictamne ut quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Ueiis quam incolumibus fuerit? postremo se relinqui a ciuibus in patria posse:

5.24.11ut relinquant patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T. Siciniumis enim ex tribunis plebis rogationis eius lator eratconditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.23 Liv. 5.24 (English) >>Liv. 5.25

Powered by PhiloLogic