Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.23.4 Liv. 5.24.1 (English) >>Liv. 5.24.10

5.23.10tandem eo quod lenissimum uidebatur decursum est, ut qui se domumque religione exsoluere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret,

5.23.11ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienauit.

5.23.12inter haec pacificatum legati a Uolscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret ciuitas quam quod digni peterent.

ch. 24 5.24.1 Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium.

5.24.2Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum.

5.24.3ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.

5.24.4Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant.

5.24.5ea largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.23.4 Liv. 5.24.1 (English) >>Liv. 5.24.10

Powered by PhiloLogic