Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.25.1 | Liv. 5.25.11 (English) | >>Liv. 5.26.7 |
5.25.8ita in aestimationem urbs agerque uenit .
pecunia ex aerario prompta , et tribunis militum consularibus
ut aurum ex ea coemerent negotium datum . cuius cum
copia non esset , matronae coetibus ad eam rem consultandam
habitis communi decreto pollicitae tribunis militum
aurum et omnia ornamenta sua , in aerarium detulerunt .
grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit ; honoremque
ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut
pilento ad sacra ludosque , carpentis festo profestoque uterentur .
5.25.10pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut
pecuniae soluerentur , crateram auream fieri placuit quae
donum Apollini Delphos portaretur .
simul ab religione animos remiserunt , integrant seditionem
tribuni plebis ; incitatur multitudo in omnes principes , ante
alios in Camillum :
5.25.12eum praedam Ueientanam publicando
sacrandoque ad nihilum redegisse . absentes ferociter increpant ;
praesentium , cum se ultro iratis offerrent , uerecundiam
habent .
simul extrahi rem ex eo anno uiderunt ,
tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt ; et
patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi ; ita tribuni
plebis magna ex parte iidem refecti .
5.25.9
5.25.11
5.25.13
ch. 26
5.26.1
5.26.2
5.26.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.25.1 | Liv. 5.25.11 (English) | >>Liv. 5.26.7 |