5.25.13simul extrahi rem ex eo anno uiderunt,
tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et
patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni
plebis magna ex parte iidem refecti.
ch. 26
5.26.1
comitiis tribunorum militum patres summa ope euicerunt
ut M. Furius Camillus crearetur. propter bella simulabant
parari ducem; sed largitioni tribuniciae aduersarius quaerebatur.
5.26.2cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate
L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L. Ualerius
Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum.
5.26.3principio
anni tribuni plebis nihil mouerunt, donec M. Furius
Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur.
differendo deinde elanguit res, et Camillo
quem aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis
creuit.
5.26.4nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum
id rati, populatione agrorum atque incendiis uillarum
coegit eos egredi urbe.
5.26.5sed timor longius progredi
prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant, nulla
re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus,
asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis
uiis.
5.26.6ceterum Camillus, captiuum indidem ex agris secutus
ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto
superioribus locis se ostendit.
5.26.7trifariam Romani muniebant;
alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire
opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pauoris
Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae
propiora erant praelati urbem peterent.