Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.27.12 | Liv. 5.28.5 (English) | >>Liv. 5.28.12 |
5.28.2crateramque
auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent ,
L . Ualerius L . Sergius A . Manlius , missi longa una naue ,
haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deuehuntur
Liparas .
mos erat ciuitatis uelut publico latrocinio
partam praedam diuidere . forte eo anno in summo magistratu
erat Timasitheus quidam , Romanis uir similior quam
suis ;
5.28.4qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur
et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque , quae
semper ferme regenti est similis , religionis iustae impleuit ,
adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio
etiam nauium Delphos prosecutus , Romam inde sospites
restituit .
hospitium cum eo senatus consulto est factum
donaque publice data .
eodem anno in Aequis uarie bellatum , adeo ut in incerto
fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine
essent .
imperatores Romani fuere ex tribunis militum C .
Aemilius Sp . Postumius . primo rem communiter gesserunt ;
fusis inde acie hostibus , Aemilium praesidio Uerruginem obtinere
placuit , Postumium fines uastare .
ibi eum incomposito
agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti
Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos ; pauorque
inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est
perlatus .
Postumius suis in tutum receptis cum contione
aduocata terrorem increparet ac fugam , fusos esse ab ignauissimo
ac fugacissimo hoste , conclamat uniuersus exercitus
merito se ea audire et fateri admissum flagitium , sed eosdem
correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore .
5.28.3
5.28.5
5.28.6
5.28.7
5.28.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.27.12 | Liv. 5.28.5 (English) | >>Liv. 5.28.12 |