Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.28.1 | Liv. 5.28.9 (English) | >>Liv. 5.29.3 |
5.28.6imperatores Romani fuere ex tribunis militum C .
Aemilius Sp . Postumius . primo rem communiter gesserunt ;
fusis inde acie hostibus , Aemilium praesidio Uerruginem obtinere
placuit , Postumium fines uastare .
ibi eum incomposito
agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti
Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos ; pauorque
inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est
perlatus .
Postumius suis in tutum receptis cum contione
aduocata terrorem increparet ac fugam , fusos esse ab ignauissimo
ac fugacissimo hoste , conclamat uniuersus exercitus
merito se ea audire et fateri admissum flagitium , sed eosdem
correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore .
poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret —et in
conspectu erant , posita in plano —nihil poenae recusabant ni
ea ante noctem expugnassent .
conlaudatos corpora curare
paratosque esse quarta uigilia iubet . et hostes nocturnam
fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat
Uerruginem excluderent , fuere obuii ; proeliumque ante
lucem —sed luna pernox erat —commissum est . [et ] haud
incertius diurno proelium fuit ;
5.28.11sed clamor Uerruginem perlatus ,
cum castra Romana crederent oppugnari , tantum
iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante
Aemilio Tusculum palati fugerent .
inde fama Romam perlata
est Postumium exercitumque occisum . qui ubi prima
lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit , cum perequitasset
aciem promissa repetens , tantum iniecit ardoris ut
non ultra sustinuerint impetum Aequi .
5.28.7
5.28.8
5.28.9
5.28.10
5.28.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.28.1 | Liv. 5.28.9 (English) | >>Liv. 5.29.3 |