ch. 29
5.29.1
tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant
finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et
patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis
comitiis plebs ualuit;
5.29.2quem dolorem ulti patres sunt senatus
consulto facto ut consules, inuisus plebi magistratus, crearentur.
annum post quintum decimum creati consules
L. Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus.
5.29.3principio
huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat
coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob
id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in unam
eam curam conuersa, Uitelliam coloniam Romanam in suo
agro Aequi expugnant.
5.29.4colonorum pars maxima incolumis,
quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa
urbis fugam dederat, Romam perfugere.
5.29.5L. Lucretio consuli
ea prouincia euenit. is cum exercitu profectus acie
hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen
redit.
5.29.6dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris
A. Uerginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu
ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo
crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam
quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae
intercessissent.
5.29.7uicit tamen gratiam senatus plebis ira et
pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris condemnati
sunt.
5.29.8id aegre passi patres; Camillus palam sceleris
plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret
se prauo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse,
intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse;
5.29.9nam
quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus
patres laturos, falli eos. si tribunicia uis tribunicio auxilio
repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse;
5.29.10consulesque
increpabat quod fide publica decipi tribunos eos
taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent.
haec propalam contionabundus in dies magis augebat
iras hominum: