Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.30.7 | Liv. 5.31.8 (English) | >>Liv. 5.32.8 |
5.31.5eodem anno nouum bellum cum Uolsiniensibus exortum ;
quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex
siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit .
ob quae Uolsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati
ultro agros Romanos incursauere ; bellum inde duobus populis
indictum .
C . Iulius censor decessit ; in eius locum
M . Cornelius suffectus ;—quae res postea religioni fuit quia
eo lustro Roma est capta ;
5.31.7nec deinde unquam in demortui
locum censor sufficitur ;—consulibusque morbo implicitis ,
placuit per interregnum renouari auspicia .
itaque cum ex
senatus consulto consules magistratu se abdicassent , interrex
creatur M . Furius Camillus , qui P . Cornelium Scipionem , is
deinde L . Ualerium Potitum interregem prodidit .
ab eo
creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui
eorum incommoda ualetudo fuisset , copia magistratuum rei
publicae esset .
5.31.6
5.31.8
5.31.9
ch. 32
5.32.1
5.32.2
5.32.3
5.32.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.30.7 | Liv. 5.31.8 (English) | >>Liv. 5.32.8 |