ch. 32
5.32.1
kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius
Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum
Agrippa Furius C. Aemilius iterum.
5.32.2ex his L.
Lucretio et C. Aemilio Uolsinienses prouincia euenit, Sappinates
Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Uolsiniensibus
pugnatum est.
5.32.3bellum numero hostium ingens, certamine
haud sane asperum fuit. fusa concursu primo acies;
in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis
armis in deditionem uenerunt.
5.32.4eius belli fama effecit ne
se pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se
tutabantur. Romani praedas passim et ex Sappinati agro et
ex Uolsiniensi, nullo eam uim arcente, egerunt;
5.32.5donec
Uolsiniensibus fessis bello, ea condicione ut res populo
Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent,
in uiginti annos indutiae datae.
5.32.6eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se
in Noua uia, ubi nunc sacellum est supra aedem Uestae,
uocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus
dici iuberet Gallos aduentare.
5.32.7id ut fit propter
auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque
ignotior gens erat. neque deorum modo monita ingruente
fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat,
M. Furium ab urbe amouere.
5.32.8qui die dicta ab L. Apuleio
tribuno plebis propter praedam Ueientanam, filio quoque
adulescente per idem tempus orbatus, cum accitis domum
tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat, percontatus
animos eorum responsum tulisset se conlaturos
quanti damnatus esset,
5.32.9absoluere eum non posse, in exsilium
abiit, precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea
iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui ciuitati
ingratae facerent. absens quindecim milibus grauis aeris
damnatur.